“Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignes nec poterint ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelibile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid haben veri vatum praesagia, vivam.” Fame Author:Publius Ovidius Naso